라틴어 문장 검색

O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
아, 어리석은 갈라티아 사람들이여! 예수 그리스도께서 십자가에 못 박히신 모습으로 여러분 눈앞에 생생히 새겨져 있는데, 누가 여러분을 호렸단 말입니까? (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 3장1)
Cui si stella mali prenuncia, preuia casus Iungitur, ille tamen inimicum sidus amicat, Alternansque uices, in risus tristia, planctum In plausus, fletusque graues in gaudia mutat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:5)
Genarum ignis purpureus, rosarum succensus murice, dulci flamma faciem amicabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:15)
Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
Praefata igitur mulier solo asseclarum vallata ternario, cum sui gressus maturationi insisteret, ecce, Natura celebri occursu illius amicans incessus, osculum salutatione dimidians, salutationem osculo syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:13)
Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
In hac itaque intentione et consilio Petrus cum prudentioribus dum satageret, et verbis cautis excusationem suam ordinaret, mille insensatorum hominum juventus, nimiae levitatis et [0397B] durae cervicis, gens indomita et effrenis, sine causa, sine ratione, trans praedictum pontem lapideum ad moenia et portam civitatis in gravi assultu vadunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:5)
Quibus Petrus, Folckerus, Reinoldus interdicentes, donec viderent, si colloquium procederet in concordiam, nequaquam insensatos et rebelles ab incoepto avertere poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:2)
Qui confidenter ad eum ingressi, animum illius mitigare et ab ira indignationis revocare conabantur, cum juramento affirmantes se ab hoc facto innoxios, et ab insensatis et incorrigibilibus hominibus haec mala suscitata et orta fuisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:4)
pauperem superbum, divitem mendacem,et senem fatuum et insensatum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:9)
Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장13)
Et amicatus est cum Gregorio Papa in mense iunio, et confirmata fuit ab illo omnis terra, quam habebat Robertus Dux in Apulia, Calabria, et Sicilia.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1080 31:3)
A, Tuscorum vanissimi, tam natura quam vitio insensati!
(단테 알리기에리, Epistolae 41:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION